Missiua ad dominum Gerium de Arectio
Dum secum reputat Veneris peruertere leges
Mens mea, consilium Citheream pellere sumit,
Polo Venus celeri natusque Cupido uolatu
Prorepit furtim: proprias flammaque medullas
5
Vrit et his uerbis mulcens mea pectora mater
(Addidit atque minas si non obtempero dictis)
Alloquitur: - Memini quondam te lactea nostra
Vbera lactare nostraque recludere postes
Arte sinu domine te collectumque benigne.
10
At nunc prompta tibi facere quodcumque rogares.
Sed quid castra fugis Veneris, quondam tibi grata,
Nunc ingrata, rato nos deseruisse pharetram
Telaue que biuium potuerunt addere letum?
Quo te cunque sequar, fugies, nec Delya uitam
15
Pristinam restituet. - Prestoque Diana furensque
Tediferas tales archano pectore uoces
Mittit: - Nonne satis cunctos te ledere nostros?
Mene petis? Quid ni? Mens sacra prophanis
Consonat uindictis. - Sic orsa siletque mouendo.
20
Instillat quedam, Veneris quo fugere possim
Mores des curis animum, studio quoque: solus
Nunquam permaneas: huc pergas. Dum sequor illam
Per scopulos tetrumque nemus, de pluribus unus
Prosiluit latebrisque lepus quem Delya ferro
25
Fundit humi donansque rogat quod partiar illum
Cum sotiis; sic ergo uelis huc pergere pransum,
Cambius esto comes, rubet et quo tempore Titan.
Responsiua d. Gerii Frederici de Arectio
Carmina Lernee generoso in gramine ripe
Decantata tenens, ueteres cecinisse poetas
Non sic dulce miror, grandes licet inclita tollat
Fama uiros celoque locet flumenque bicorni
5
Exhausisse iugo referens et Apolline complet.
Vixque ego iam Triuie monitus Dioneaque currens
Verba, tamen teneris semper nocitura medullis,
Ridebam: siluis leporem non nare molossi
Occubuisse, tua uolucri sed terga sagitta
10
Fixa gerens, animam nemorum posuisse sub umbris,
Cum Venus: - O si quem nostri reuerentia tangit,
Huc aduerte precor, saltus si cura ferarum
Solicitat celeresque sequi uel figere ceruos,
Linaque dumosis distinguere montibus altis
15
Saxa per et ualles sonitu pulsare canoro.
Proh, iuuenis nimiumque puer, cui talia cure!
Crudi hominum mores, lapidosaque gentis origo,
Hanc uitam traxere quidem. Genitalia postquam
Falciferi truncata senis collissaque in undis
20
Spumauere nouis, ego tunc nosterque Cupido
Orta, prius molles sua iungere rostra columbas
Edocui, mutumque pecus sua uoluere uerba
Et Venerem liquidis pisces sensere sub undis.
Cur humiles terre iuuat enarrare triumphos?
25
Ipsa ego celicolas blando expugnare tumultu
Aggressa et summi contemnere iura Tonantis,
Infernumque Deum Siculi tenuistis amores.
At quem montiuage studium mollisque pharetra
Exercet nostris quondam cui cura sub armis
30
Liscius, experiar quidnam imperiosa uolantis
Tela queant: non arma sibi monitusue Diane
Profuerit, clipeata licet sua pectora gestet.
Tu pueri meus ipse, meus non ille, ferarum
Inuasor, mandata tenes tu molle canentum.
35
In medio Galathea tuis hinc pressa renodat
Oscula, cornigero dudum rapienda Tonanti,
Hinc cinera amplexu stringens tua colla recurua
Inter serta furit. Carpit flamma alta caminos.
I nunc et uirides cantent Amarilida silue;
40
Extollatque suam Cynaram modo carmine Flaccus,
Sic Dea, cum tenerum sublata per ethera fugit,
Subiungens, pauidum leporem uix alta peremit
Delya non celeri mentita per arua sagitta.
Tu modo uolue focis leporem: dentata paratur
45
Aduentare cohors que uiscera queque lebetas
Diripiet animosa nimis ferrumque liquabit.
Sic iubet ire Venus Venerisque filius ardens.